[39] EPISTOLA XXXIX.

P. PETRO MEDMANNO,

Clarissimo Viro, eruditione & virtute praestanti

Fratri suo carissimo,

Bremam.

S. D.

Cariss. PETRE. Nos igitur ut in ventre caeti Ionas, ita in medio hujus regionis sumus, in qua ingens bellum subito exarsit; in quo ut poenas mitiget DEUS, toto eum pectore oro. Nondum dissipata est Academia. Sed si exercitus in haec loca accesserit, qui jam in littore vestro colligitur, haec nostra studia, quae profecto non male instituta fuerunt, in omnibus disciplinis perterrita conticescent. Me si quis casus opprimet, leniet mihi dolorem haec vera conscientia, quod scio me doctrinam utilem juventuti tradidisse, & explicatam, cum magna esset opinionum confusio. Te quaeso, ut, donec colloqui possumus, ad me scribas. Bene Vale, XIV. Novemb.

PHILIPPUS MELANTHON.